Michael de Unamuno
Michael de Unamuno y Jugo (natus Miguel de Unamuno y Jugo Bilbai in Biscaia die 9 Septembris 1864; mortuus Salmanticae in provincia Salmanticensi die 31 Decembris 1936) fuit progymnasmatista, scriptor mythistoriarum, poeta, scriptor scaenicus, philosophus, professor Graecae rerumque classicarum, et ad ultimum rector Universitatis Salmanticensis Hispanicus. Eius maius progymnasma philosophicum est Del sentimiento trágico de la vida ('De tragica vitae sententia', 1912),[1] et eius mythistoria clarissima est Abel Sánchez: Una historia de pasión ('Abel Sánchez: fabula perturbationis', 1917),[2] quae fabulam Cain et Abel enarrat. Alumnus fuit Universitatis Complutensis Matriti.
De vita
[recensere | fontem recensere]Michael de Unamuno natus est Bilbai in portu Vasconiae, filius Felicis de Unamuno et Salomé Jugo. Lingua Vasconica eum iuvenem tenebat, et cum Sabino Arana de loco in Instituto Bilbaumiano docendi certavit; quod autem certamen victum est a Resurrectione Maria de Azkue, erudito Vasconico.
Unamuno in omnibus genribus maioribus operatus est: progymnasmae, mythistoria, poesi, et theatro, ac modernista ad fines inter genera dissolvendos magnopere enisus est. Eruditi disputant num Unamuno re vera esset socius Aetatis '98, litterario intellectualium philosophorumque Hispanicorum grege ex post facto appellato, qui ad circulum Iosephi Martínez Ruiz (Azorín) pertinebat, qui grex, praeter Azorín, comprehendit Antonium Machado, Ramón Pérez de Ayala, Pium Baroja, Ramón del Valle-Inclán, Ramirum de Maeztu, Angelum Ganivet, et alios.
Unamuno professor philosophiae esse maluit, sed locum academicum vincere non poterat, quia philosophia in Hispania eo tempore aliquando res civilis erat. Potius factus est professor Graecae antiquae.
Unamuno anno 1901 claram acroasin de scientifica litterariaque linguae Vasconicae "inviabilitate" habuit. Secundum Joxe Azurmendi, Unamuno, suis sententis civilibus de Hispania mutatis, linguam Vasconicam reiecit.[3]
Praeter eius scripta, Unamuno partes magni momenti in intellegente Hispaniae vita egit. Rector bis meruit Universitatis Salmanticensis: ab 1900 ad 1924 et ab 1930 ad 1936, turbulento socialis civilisque eversionis tempore. Annis 1910 et 1920, factus est unus ex ardentissimis scriptoribus qui liberalismum Hispanicum suadebant. Quem liberalismum cum Bilbao sua patria conexere solebat, portu qui per commercium nexusque cum mundo civilizato, Unamuno credebat individualismum et cosmotheoriam liberam confirmare, contra Carlisticum animi angusti traditionalismum.[4] Anno 1912, cum Iosephus Canalejas ab anarchista per insidias interfectus esset, Unamuno Hispaniam culpavit ob inopia "verae factionis liberalis democraticae," annoque 1914, possessores magnarum praediorum ob neglegentiam et ignorantiam reprehendit.[5] Cum aliis scriptoribus et homines intellegentes, sicut Benito Pérez Galdós, nationibus foederatis primi belli mundani apertissime favebat, contra rectionis Hispanicae nullam in partem propensio publica habere.[6] Unamuno credebat hoc bellum reapse expeditionem sacram esse, non solum contra bellicosum Germanorum auctoritarianismum?, sed contra eorum fautores Hispanicos, atque Alphonsum XIII regem et monarchiam quidem Hispanicam magis magisque petebat.[7]
Denique Michael Primo de Rivera, generalis et dictator, duas cathedras academicas ab Unamuno anno 1924 amovit, obtestationibus aliorum eruditorum Hispanicorum neglectis. Unamuno, ob clamosam dictaturae Primo de Rivera reprehensionem, exsul erat usque ad 1930, primum ad Insulam Planariam relegatus, ad unam ex Canariis Insulis, ubi sua domus nunc est museum,[8] ut sua domus Salmanticae. Ex Canariis ad Franciam effugit, ut in libro De Fuerteventura a Paris enarrat. Post unum annum Lutetiae, Unamuno Hendaye in oppido in terra Vasconica Francica consedit. Ad Hispaniam regressus, post dictaturam Generalis Primo de Rivera anno 1930 casum, rector universitarius iterum factus est. Dicitur ipse Salamanticae primam acroasin post reditum habitam coepisse, dicens, "Hesterno die dicebamus" (Hispanice Decíamos ayer), ut eodem loco dixerat Frater Ludovicus de León, post quattuor annos in carcere, ab Inquisitione coniectus. Post dictaturam Primo de Rivera casum, populi Rem Publicam Hispanicam Secundam instituerunt. Honorem petiit Unamuno candidatus socialisticus, et electus est, postquam magnam protestationem popularem in Platea Maiori duxit, ubi vexillum rei publicae tollit, victoriam feliciter celebrans.[9] Nihilominus, viam mediam assidue colebat, extremas sententias civiles et anticlericas reprehendens.
Unamuno anno 1936 cum Millán Astray generali Nationalista coram populo in universitate iurgavit, cum ambos Astray (cum quo annis 1920 altercabatur) et rebelles vituperavit. Locutionem Viva mors! clamorem militum Legionis Hispanicae, odiosam appellavit, Astray Hispaniam debilitari velle indicans. Unus rerum gestarum scriptor scribit eius alloquim esse "notabile virtutis moralis factum."[10]
Unamuno erat lusophilus notissimus, impiger culturae, litterae, historiaeque Portugalliae doctus existimator Hispanicus suae aetatis. Credebat Hispanos maximos litterarum Lusitanicarum auctores discere debere, et pariter auctores litterarum Cataloniae. Etiam foederalismo Iberico favebat.
Unamuno erat unus ex nonnullis eruditis inter bella mundana, cum Iuliano Benda, Carolo Jaspers, Ioanne Huizinga, et Iosepho Ortega y Gasset, qui irruptioni ideologiae in intellegentem cultura Occidentalis vitam resistebant.[11]
Fictio
[recensere | fontem recensere]- Paz en la guerra ('Pax in bello', 1897), mythistoria.
- Amor y pedagogía ('Amor et paedagogia', 1902), mythistoria quae comoediam et tragoediam in absurda sociologiae positivae parodia coniungit.
- El espejo de la muerte ('Speculum mortis') (1913), collectio fabularum.
- Niebla ('Caligo', 1914), unum ex eius operibus maximi momenti, quae nivola appellavit, ad id a fixa mythistoriae forma (Hispanice novela) distinguendum.
- Vida de Don Quijote y Sancho ('Vita Domini Quixotis et Sancii', 1914), aliud opus maximi momenti, unum ex primis operibus quae elementa exsistentialia ad Dominum Quixotum a Manica adhibent. Liber, secundum Unamuno ipsum, est generis mixti, cui sunt proprietates commentarii personalis, philosophiae, et fictionis.
- Abel Sánchez (1917), mythistoria quae per fabulam Cain et Abel invidiam explorat.
- Tulio Montalbán (1920), mythistoria brevis.
- Tres novelas ejemplares y un prólogo (Tres mythistoriae exemplariae et prologus', 1920), opus multo investigatum, cui est prologus clarissimus. Titulus novelas ejemplares clarissimas Michaelis Cervantes commemorat.
- La tía Tula ('Amita Tula') (1921), eius ultima mythistoria magna, opus de maternitate, themate quod iam in Amor y pedagogía et Dos madres investigaverat.
- Teresa (1924), opus narrativum quod poemata romantica continet, exemplar perfectum creans per amasiam refectam.
- Cómo se hace una novela ('Quomodo mythistoriam facere') (1927), autopsia mythistoriae Unamunoanae.
- Don Sandalio, jugador de ajedrez ('Dominus Sandalius, scacchis lusor') (1930).
- San Manuel Bueno, mártir ('Sanctus Immanuel bonus, martyr) (1930), novella.
Philosophia
[recensere | fontem recensere]Philosophia Michaelis Unamuno non erat systematica, sed omnia systemata negavit et fidem in se affirmavit. Rationalismus et positivismus eum tenebant, sed iuvenis commentarios scripsit qui eius amorem socialismi monstrant, cum eius anxietate ob res Hispanicas quae illo tempore obtinebant. Notio magni momenti fuit "intrahistoria," qui Unamuno credebat historiam optime intellegi posse per parvas hominum anonymorum historias, potius quam eventus maiores, sicut bella et pactiones politicas.
Saeculo undevicensimo exeunte, Unamuno discrimen religionis patiens, philosophiam positivisticam reliquit; tum saeculo vicensimo ineunte, suam cogitationem propriam creavit, ab exsistentialismo motam.[12] Vita est tragica, secundum Unamuno, quia scimus nos morituros esse. In libro Del sentimiento trágico de la vida (1912), qui fidem a ratione distinguere conatur, dixit: "Inter homines carnosos osseosque fuerunt exempla nota hominum quibus est hic tragicus vitae sensus. Nunc memini Marci Aurelii, Sancti Augustini, Pascalis, Russavii, René, Obermann, Thomson, Leopardi, Vigny, Lenau, Kleist, Amiel, Quental, Kierkegaard—homines sapientiá onerati, potius quam scientiá."
Origami
[recensere | fontem recensere]Unamuno, qui a pueritia ad ultimos dies moribundos chartam plicare solebat, in nonnullis operibus philosophicas Platonismi, scholasticismi, positivismi, reique scientiae contra religionem sententias ironice expressit per exemplaria origami, praecipue rationis Hispanice papiroflexia vel pajarita appellatae. Etiam linguista (professor Graecae), vocabulum excogitavit cocotología ad artem chartae plicandae describendam. Post librum Amor y pedagogía ('Amor et paedagogia', 1902) finitum, addidit, voce unius ex fabulae personis, "Notas de commentatione de cocotologiá" (Hispanice Apuntes para un tratado de cocotología).[13]
Poesis
[recensere | fontem recensere]Ars poetica Unamuno erat modus quaestionum spiritualium exprimendarum. Sua themata in poesi, ut in aliis eius fictionis operibus, erant anxietas spiritualis, dolor a Deo tacito commotus, tempus, mors. Metrum poeticum eum semper tenebat, et, quamquam sua prima poemata rimam neglegebant, rimá uti coepit senex. Inter eius praestantia opera poetica sunt:
- Poesías (1907), eius prima poematum collectio, cuius themata sunt certamen religiosum, Hispania, et vita domestica.
- Rosario de sonetos líricos[14] (1911),sonneti lyrici.
- El Cristo de Velázquez (1920), opus religiosum, in quattuor partes divisum.
- Andanzas y visiones españolas (1922), liber aliquantulum periegeticus.
- Rimas de dentro ('Rimae ex interiori parte') (1923).
- Rimas de un poeta desconocido ('Rimae de poeta ignoto') (1924).
- De Fuerteventura a París ('Lutetiam a Fuerteventura') (1925).
- Romancero del destierro ('Carmina epicolyrica exilii') (1928).
- Cancionero ('Liber carminum') (1953, liber posthumus).
In pelliculis
[recensere | fontem recensere]While at War ('Belli tempore'), pellicula anni 2019, Unamuno (partibus a Karra Elejalde actis) inter 18 Iulii 1936 et mortem pingit.
Nexus interni
- Raphael Moreno Aranzadi, filius sororis, pedilusor Pichichi appellatus[15]
- Exsistentialismus
- Philosophia continentalis
- Positivismus
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "The Project Gutenberg eBook of TRAGIC SENSE OF LIFE, by MIGUEL DE UNAMUNO.". gutenberg.org.
- ↑ "Abel Sánchez by Miguel de Unamuno". Project Gutenberg.
- ↑ Azurmendi 2006: 101-46.
- ↑ Unamuno 1924.
- ↑ Evans 2014: 116.
- ↑ Schmitt 1988: 29-30.
- ↑ Cobb 1976: ix-1.
- ↑ "Casa museo Miguel de Unamuno en Fuerteventura". Absolut Lanzarote
- ↑ Evans 2013: 121.
- ↑ Anglice "remarkable act of moral courage."
- ↑ Moran 2007.
- ↑ Azurmendi 2012: 40.
- ↑ De imagine avis ab eo plicati mense Novembri 1963, vide Palacios 1972: 122.
- ↑ Unamuno, Miguel. Rosario de sonetos liricos. . archive.org (Madrid: Imprenta Espanola)
- ↑ "OPINIÓN: 'Pichichi', de Hugo a Chicharito". Goal.com. 2 Septembris 2014.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Abellán, José Luis. 1964. Miguel de Unamuno a la luz de la psicología: una interpretación de Unamuno desde la psicología individual. PhD thesis. Matriti: Tecnos.
- Álvarez, José Luis. 1966. "Unamuno ala Jammes?" Jakin 21: 81–84.
- Azurmendi, Joxe. 2006. "Unamuno." In Espainiaren arimaz. Donostia: Elkar. ISBN 84-9783-402-X.
- Azurmendi, Joxe. 2012. Bakea gudan: Unamuno, historia eta karlismoa. Tafalla: Txalaparta. ISBN 978-84-15313-19-9.
- Azurmendi, Joxe. 2012. "Unamunoren atarian." In Euskal Herriko pentsamenduaren gida, ed. Alaitz Aizpuru. Bilbai: UEU. ISBN 978-84-8438-435-9.
- Blanco Aguinaga, Carlos. 1975. El Unamuno contemplativo. (Colegio de México, Publicaciones de la Nueva Revista de Filología Hispánica, 1959.) Barcinonae: Laia. ISBN 8472223051.
- Blázquez González, Jesús Alfonso. 2007. Miguel de Unamuno y Bernardo G. de Candamo: amistad y epistolario (1899–1936). Matriti: Ediciones 98. ISBN 978-84-935894-0-0.
- Candelaria, Michael. 2012. The Revolt of Unreason: Miguel de Unamuno and Antonio Caso on the Crisis of Modernity. Ed. cum praefatione Stella Villarmea. Amstelodami et Novi Eboraci: Rodopi. ISBN 978-90-420-3550-8. ISBN 978-94-012-0821-5 (ebook).
- Cobb, Christopher. 1976. Artículos Olvidados sobre España y la Primera Guerra Mundial. Tamesis.
- Evans, Jan E. 2013. Miguel de Unamuno's Quest for Faith: A Kierkegaardian Understanding of Unamuno's Struggle to Believe. Wipf and Stock Publishers.
- Evans, Jan E. 2014. Miguel de Unamuno's Quest for Faith: A Kierkegaardian Understanding of Unamuno's Struggle to Believe. James Clarke & Company.
- Garrido Ardila, Juan Antonio. 2007. Etnografía y politología del 98. Unamuno, Ganivet y Maeztu. Matriti: Biblioteca Nueva. ISBN 978-84-9742-578-0.
- Garrido Ardila, Juan Antonio, ed. 2015. El Unamuno eterno. Barcinonae: Anthropos.
- González Egido, Luciano. 2006. Agonizar en Salamanca: Unamuno, julio-diciembre de 1936. Barcinonae: Tusquets Editores. ISBN 978-84-8310-369-2.
- Harrison, Joseph, et Alan Hoyle. 2000. Spain's 1898 Crisis: Regenerationism, Modernism, Postcolonialism. Manchester University Press.
- Juaristi Linacero, Jon. 2012. Miguel de Unamuno.' 'Matriti: Taurus. ISBN 9788430600762. OCLC 827934782.
- Laín Entralgo, Pedro. 1988. Cajal, Unamuno, Marañón: Tres españoles. Círculo de Lectores. ISBN 978-84-226-2474-5.
- Litvak de Kravzov, Lily. 1967. "Nikos Kazantzakis y España." Hispanófila 29 (Ianuarius): 37-44.
- Marías Aguilera, Julián. 1943. Miguel de Unamuno: Recogido, posteriormente, en Obras (1960). Matriti: Editorial Revista de Occidente. Vol. 5. Matriti: Espasa Calpe. ISBN 9788423974122.
- Moran, Sean Farrell. 2007. "The Disease of Human Consciousness." Oakland Journal 12: 103–110.
- Palacios, Vicente. 1972. Papirogami: Tradicional Arte del Papel Plegado. Barcinonae: Miguel Salvatella.
- Rabaté, Colette, et Jean Claude Rabaté. 2009. Unamuno. Matriti: Taurus. ISBN 9788430607617. OCLC 464747365.
- Sáenz, Paz, ed. 1988. Narratives from the Silver Age. Liber converssus a Victoria Hughes et Carolyn Richmond. Matriti: Iberia. ISBN 84-87093-04-3.
- Salcedo Salcedo, Emilio. 1964. Vida de Don Miguel. Salamanticae: Anaya. ISBN 978-84-207-0952-9. OCLC 496106119.
- Schmitt, Hans A. 1988. Neutral Europe Between War and Revolution, 1917-23. University of Virginia.
- Toledano, Ana Chaguaceda. 2003. Miguel de Unamuno, estudios sobre su obra, vol. 4. Salmanticae: Universidad de Salamanca.
- Unamuno, Miguel de. 1924. "Conferencia en 'La Sociedad El Sitio.'" El Socialista, 1 Septembris 1924.
- Urrutia León, Manuel María. 1997. Evolución del pensamiento político de Miguel de Unamuno. Universidad de Deusto. ISBN 84-7485-482-2.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Biographia, imagines, et res variae de Unamuno.
- Opera auctore "Miguel de Unamuno" apud gutenberg.org reperta
- Blazquez, Jesus. Unamuno's Epistulae ad Candamo.
- Bradatan, Costica. "'Dios te está soñando': La narración como Imitatio Dei en Miguel de Unamuno."
- Bradatan, Costica. "'God Is Dreaming You': Narrative as Imitatio Dei in Miguel de Unamuno" (PDF).
- Joxe Azurmendi de Unamuno. Pellicula.
- Dossier de Unamuno. Jakin (magazina).
- Concordantiae poematum Unamunoanorum.
- Viri
- Nati 1864
- Mortui 1936
- Agnostici
- Auctores Hispanici
- Alumni Universitatis Complutensis
- Exsistentialismus
- Ontologi
- Origamica
- Philosophi Hispaniae
- Poetae Hispaniae
- Professores Universitatis Salmanticensis
- Scriptores Hispaniae
- Scriptores mythistoriarum Hispaniae
- Scriptores scaenici
- Sodales Regiae Academiae Hispanicae